VENETI

VENETI
I.
VENETI
populi Galliae olim longe amplissimae auctoritatis, quod et naves haberent plurimas, et scientia atque usu nauticarum rerum coeteros antecellerent. Caesar. Comm. de bello Gall. 1. 3. c. 8. primum a Britannis, metu Anglorum ac Saxonum et amore libertatis ex patria profugis, tributarii facti sunt; dein a Chlodoveo Rege domiti, Francis per annos 90. subfuerunt: donec A. C. 578. a Waroco Britannorum Regulo recepti sunt, qui fusis Guntchramni copiis, Venetiam in potestate sua ita retinuit, ut usque ad Pipinum Regem, qui oppid. Venetos A. C: 753. cepit, non alios Dominos, quam Britannos agnoverit: atque ob id Veneticam regionem a Waroco Venetorum Comite, Broguerec, i. e. Guereci regionem, appellatam esle scribit Auctor libri, de vita Gildae Sap. Nomeno ius postea Britannorum Rex. Venetos Carolo Calvo eripuit, regnoque suo adiunxit. Hadr. Vales. Notit. Gall. Baudrando fuêre, ubi nunc Dioecesis Venetensis, in parte inferiore Btitanniae minoris, ad Occiduam oram Oceani Aquitavici. Eorum caput Venetiae, seu Dariorigum Venetorum, item Veneti, nomine gentis assumptô, vulgo Vannes, urbs Episcopalis sub Archiepiscopo Turonensi, prope aestuarium le Morbihan, satis lepida et culta, cum castro antiquo l' Hermine. In veter. Notit. in provincia Lugdunensi tertia vix septimô locô, non modo post Turonos et Cenonianos, sed etiam Redones, Andicavos, Namuetes, et Curiosolitas, numeratur, quod mirum habet Valesium, cum tantae olim auctoritatis et potentiae, tam late in Armorica quondam dominati sint Veneti. Vix 2. leuc. distar ab Oceano in Boream, 24. a Rhedonibus in Africum, et paulo minus a Namnetibus in Occasum, Corisopitum versus 27. Hinc Veneticae Insulae, quae nunc Bellisle, et aliquot minores ei adiacentes, in ora Australi Britanniae minoris.
II.
VENETI
populi Italiae, in Gallia Transpadana; quorum regio Venetia. Olim Tuscos per Galliae Cisalpinae partem istam sparsos separabat a Venetis fluv. Athesis; sed Tuscis per Gallos eiectis, factus est limes Venetiae et Galliae Cispadanae alveus citimus Padi, vulgo il Po d' Argenta, quare a Propertio, l. 1. El. 12. v. 4. Eridanus Venetus nominatur. Olim etiam ab Histris separati sunt fluviô Timavô, postea fluviô Tilavem ptô a Carnis discreti sunt. Ad Adduam quoque fluvium olim Venetia pertinuisse perhibetur. Postea ultra Veronam non est extensa, teste Brietiô. Sunt qui credant, Venetos
dictos fuisle antea Henetos, fuisleque ubi hodie marchia Tatvisina, pars Occidentalis Foto-Iulii, agri Vicentinus, Patavinus, Ducatus Venetus, et minuta pars Ferrariensis. Venetorum autem dominium hodie, seu ditio Venera, Stato della Republica di Venetia Italis, Estat de la Republique de Venise Gallis, pars est ampla Italiae sub dominio Rei publicae Venetae, ubi alias Veneti proprii, Carni, Istri, Cenomani, et Euganei populi. Terminatur a Septentrione Alpibus Carnicis et Iuliis, ditione Tridentinâ, et Valle Tellinâ: ab Occasu Ducatu Mediolanensi, a Meridie Ducatu Mantuanô, ditione Pontificiâ, et mari Adriaticô, (quod Dux festô Ascensionis Domini, vel Dominicâ sequente, iniectô annulô Reip. despondet, navi Bucentaurô, Bucintoro, cum toto Statu, vectus: quae ceremonia primum usurpata A. C. 1311. aliis eius initium ad A. C. 1167. reicientibus, quô Alexander III. ob fidem contra fridericum I. Imperatorem sibi praestitam, inter alia privilegia Venetis etiam hoc cessisse legitur:) quô etiam ab Ortu terminatur et Carniolâ provinciâ. Eius partes sunt Istria, l' Istria, pro maiori parte, Fort-Iolium, il Friuli, seu Patria di Friuli, Marchia Tarvisina, la Marca Trevigiana, sub qua agri Tarvisinus, Cadorinus, Feltrinus, et Bellunensis, Ducatus Venetus, il Dogado, Peninsula Rhodigina, il Polesino di Rovigo, et territoria Patavinum, il Padovano, Veronense, il Veronese, Vicentinum, il Vicentino, Brixianum, il Bresciano, Bergomense, il Bergamasco, et Cremense, il Cremasco. Eius autem maior longitudo ab Ortu in Occasum est 240. mill. pasl. latitudo vero ubi maior est, non excedit 100. mill. pasl. Sed versus Benacum lacum et sinum Tergestinum valde restringitur, et Austriacus servat Comitatum Goritiae atque Aquileiam in Foro-Iuliensi agro, et multa loca Istriae. Subsunt etiam Rei publicae Venetae ora littoralis Dalmatiae, ubi urbes Iadera, Zara, Aenona, Nona, Spalatum, Spalato, Sebenicum, Sebenico, Tragurium, Trau, Clisla, Clissa, et Catara, Cataro, insulae Absyrtides, Cherso, Curicta, Veglia, Arba, Arbe, Gisla, Pago, Scardonae seu Longa l'isola Longa, Bratia, la Brazza, Pharia, Liesina, et aliae quamplurimae in ora Dalmatiae et in mari Adriatico; atque insulae Cephalenia, Cesalonia, Corcyra, Corfou, Zacynthus, Zante, cum aliquot aliis minoribus in mari Ionio et versus Epitum, uti Parga, la Parga, arx Epiri in ora littorali, Cythera insula, Cerigo, versus oram Australem Peloponnesi, et insulae Tenos, Tine ac Mycone, Micoli, in mari Aegaeo; et tandem arces Suda, la Suda, Spinalonga, Spinalonga, et Grabusia, les Grabuses, iuxta oram Borealem Cretae insulae,
quae nuper occupata fuit a Turcis, cum antea subellet dominio Rei publicae Venetae, uti Cyprus insula, Euboea, insulae Archipelagi pro maiori parte, Peloponnesus, et Albania. Sed haec omniae nunc sub sunt dominio Turcarum a plurimis annis: cum quibus, in Archipelago, Tenedum, Lemnum, Metellino, Scio, Negroponte, Lango et Rhodum com muni fere imperiô dividunt, tributum 150000. aureorum circiter quotannis ab illis exigentes: Turcâ interim sui non oblitô, praerogativam tamen Venetis relinquente, quippe quos potentiâ nauticâ se novit superiores. Historia gentis paulo altius repetita haec est. Attilae in Italiam olim ingressi terrore longe lateque sparsô, Veneti, inter quos multi Romani nobiles, in vicino mari, in Rivo alto, tutâ sede quaesitâ, ibi urbem condidêre a vicina regione Venetias cognominatam, circa A. C. 452. qui ut inter utrumque Imperium liberi essent, con ventum inter Carolum M. Occidentis, et Nicephorum Orientis Imperatores de Imperii limitibus litigantes, A. C. 803. Hi postmodum Pipinum magnâ clade affecerunt, A. C. 810. Emanueli Imperatori Orientis, pacem 15centenariis auri vendiderunt, A. C. 1168. Fridericum Barbqaroslam Duce Cianô superârunt, A. C. 1175. (unde iis hodieque ritus, die Ascensionis Christi mare sibi iniectô annulô despondendi) qui paule post ibidem pacis gratiâ ad Alexaudri III. Papae pedes procubuit, ab illo superbe conculcatus, Sabellicus, Ennead. 9. l. 5. Maxime dein crevit eorum potentia, foedere cum Balduino, primum Comite Flandriae, post Imperatore Constantinopolitanô initô, iuncti enim Philippo Imperatori Francis, et Balduino Flandro Alexium Comnenum, Isacii Imperatoris, quem Alexius Angelus imperiô et oculis privaverat, filium, in thronum evexerunt, A. C. 1203. mox eô a Murzuphlo obtruncatô cum Francis novis se devincientes foederibus, in haec pacta ivêre, ut quicquid esset sociis armis acquisitum, aequô iure divideretur Hinc de novo Constantinopoli occupatâ, Balduinum in solium evexerunt, sibi vero omnes maris Aegaei ac Ionii insulas et in iis candiam, quam Alexius dein ab Insulanis sponte oblatam, Bonifacio affini suo ex Marchionibus Monferraten sibus cesserat, acquisiverunt. Eundem dein, a Theodoro Lascare et Iohanne Ducâ, obsessâ Constantinopoli, in summas angustias redactum, A. C. 1248. liberârunt. Per Genuenses a Michaele Palaeologo oppugnati sunt, A. C. 1273. a Clemente V. excom municati, Franciscum Dandulum Ducem miserunt, qui Canis instar sub Pontificis mensa iacens, veniam emeruit, A. C. 1310. Eosdem vicit Ludovicus Hungariae Rex, Dalmatiâ recuperatâ, A. C. 1358. Iohannes quoque Imperator Orient. a filio Andronico, in gratiam Genuensium, oppugnatus eos deseruit, circa A. C. 1380. unde ad extrema redacti, mox ex desperatione resum ptis animis, adeo fortiter restitêre, ut hostes pacem, quam ante spreverant, capesserent: usi tum primum Veneti bombardis tormentisque a Bertholdo Nigro Monacho Germano inventis. Iohannem Imperatorem, a quo Thessalonicam muneri accepêre, frustra contra Amurathem Turcarum Imperatorem adiutum ivêre, A. C. 1430. a Philippo Mediolanensi mari victi, A. C. 1431. Franciscum Sfortiam post haec stipendiarium habuêre, qui Ducatum Mediolavensem ductâ Blancâ suum fecit, A. C. 1438. A' Plurimis dein Europae Principibus Maximiliano nempe Imperatore, Pontifice, Galliae, Hispaniaeque Regibus, etc. impetiti, totâ Continente, Venetiis exceptis, exuti sunt, nec tamen Turcicô auxiliô uti voluêre; verum confoederatis prudenter inter se com missis, sensim omnia recepêre, A. C. 1507. Legibus latis, A. C. 1606. quibus Clericis fibulâ iniectâ, imo hisub iurisdictionem Rei publ. vocati sunt, Paulô V. Pontifice oftensô, ab hoc excommunicati, more solitô in tota
ditione sua sacra peragi iuslêie, quod strenue totô dissidii tempore factum. Mox Iesuitae aeternô exiliô multati, et ad bellum omnia parata sunt: Sed Henricus IV. Galliae Rex, missô Iousâ Cardinali, ne res in nervum erumperet, effecit, pax itaque facta, A. C. 1607. et Veneti excommunicationi exempti, nec obtenta tamen Iesuitarum restitutio: nisi dem um sub Alexandro VII. sed severis legibus circumcisa. Dein cum Archiduce Ferdinando iis ob Croatatum excursiones negotium, pace A. C. 1618. conclusâ. Diuturnô nuper admodum cum Turcis defuncti bellô, post res praeclare terrâ marique gestas, Candiâ tandem ceslerunt, aliquot tamen in illa locis adhuc pace initâ retentis. Eorum caput Dux est, quem eligunt, ipsorum linguâ Doge, cui titulus datur, perinde ac Rei publ. Serenissimi ac Celsissimi, idque ratione trium regnorum, Cypri, Dalmatiae et Candiae. Eius peculiare insigne galerus est Ducalis, pyropô fulgentissimô conspicuus, longiuscule acuminatus ac in tempora modice flexilis; quem tempore inaugurationis, insaxo mediocris eminentiae, quod Scalas gigantum nominant, capiti indit. Praecipua penes Senatum, quem 120. sEnatores absolvunt, e quibus 60. Ordinarii, totidem della Gionta appellantur, auctoritas, Ducis tamen nomine emittuntur mandata, nummique cuduntur. Ab omni regiminis participatione Eccle siasticos excludunt, unde et Hermolaus Barbarus exiliô damnatus, quod legatus ad Papam, in Cardinalium collegium se recipi sustiuvisler. Nihilominus Fr. Paulus Sarpius Servita elogium Consiliarii Rei publ. meruit. Coeterum senatui adiungitur Consilium magnum Patriciorum, seu Nobilium, quos pro re nata augere amant. Inter cives honorarios non ita pridem aslumpsêre Iohan. Fridericum Ducem Brunsvic. et ante hac Ferdinandum IV. Romanor. Regem. Thesauros possident celeberrimos, sed quos radicibus destitui, Legatus Hispaniae aliquando cavillatus est. Patriarcham habent, qui supremum in ditione ipsorum in rebus sacris caput est, Patriarcham de Grado appellatum, in quam dignitatem ab Eugenio III primum evectus fuit, A. C. 1354. Olim S. Theodorum patronum habuerunt: hodie Divus ipsis tutelaris Marcus Euangelista, Alexandriâ allatus, cui et templum magnificum dedicatum: huius insiguia, Leonem nempe alatum, cum verbis: Pax tibi Marce Euangelista assumpsêre; ab eoque praeterea peculiarem militiam seu ordinem equestrem instituere, cuius membra Equites D. Marci vocantur. Porro in militia terrestri externum praeficiunt, etc. Vide Becmannum, Hist. Orbis Terrar. Geograph. et Civit. c. ultimô, et infra in voce Venetia: nec non de eorum ex Henetis Paphlagoniae origine, Salmasium, d. l. p. 889. uti de venetiis sutrinis, in quibus pelles olim optime curari et
confieri solitae, eundem, Not. ad Pallium Tertulltani, c. 28. Regimen quod attinet: Hornio, Veneti primum habuerunt tribunos summa cum potestate, pro numero Insularum, in quas dividebatur Urbs. Hîc Magistr atus annuus erat et ducentis annis duravit. His Duces successerunt, circa A. C. 697. qua dignatione primus Paulutius Anafestus perfunctus fuit. Sed sub tertio Duce Hypato Urso --- creati Magistri Militum annui, quorum potestas brevis. Sextô enim annô post reditum ad creandos Duces, a quo tempore numquam interrupta series eorum. Sedes suas primo habuerunt Heracle ae inde alibi, donec tandem sub Angelo Patriciano, excisâ Heracleâ, sedes Venetias ad Rivum Altum translata, et tum, divisô in Orientem et Occidentem Imperiô, Resp. Veneta ab utriusque iurisdictione exempta est. Vide eum, Orbe Imper ant. p. 154. et seqq. ubi Fellerus formam regiminis aliis primo fuisse Consularem, inde Tribunitiam, per annos 252. tandem sub Ducis imperio Rem publ. esle coepisse, annotat: qui et plura hanc in rem egregia addit ibidem. Vide quoque eundem Hornium, in Orbe Politicô, ubi de Rebus publicis agens originem, potentiam, hostes antiquos recentesque, et coetera memor abilia huius Rei publ. in quibus Vitrorum praestantissimorum quoque meminit, in Urbe illa celebri fieri solitorum, pluribus persequitur.
Urbes Venetorum in Italia:
Aegida. Vide Iustinopolis. Aemonia. Vide Civitas Nova. Ateste, Este, olim Episcopalis, nunc oppidulum. Belunum, Cividad di Belluno, Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi. * Bergomum, Bergamo, Episcopalis sub Archiepiscopo Mediolanensi. * Brixia, Brescia, Episcopalis sub Archiepiscopo Mediolanensi. Caprulae, in sula cum urbe Episcopali sub Patriarcha Aquileiensi, Cahorle. Parva est admodum. Ceneta, Ceneda, Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi. Civitas nova, Citta nova, gemina; una, Venetiae, altera Histriae. Paveis constant incolis. Clugia, Chioza, Episcopalis sub Patriarcha Veneto, olim Clodia Fossa. Concordia, sic vulgo: sedes in Portu Romatino sub Patriarcha Aquileiensi. Parva est. Crema, sic vulgo, Episcopalis recens sub Archiepiscopo Bononiensi. † Equilium, Iesolo: sedes ad urbem novam. Excisa est. Feltria, Feltri, Episcopalis sub Aquileiensi Patriarcha. Forum Iulium, Cividal del Friuli, sine sede. Fossa Clodia. Vide Clugia. Gradus, Grado, olim Patriarchalis sedes Venetias translata. In ruinis pene iacet. † Hadria, Adri, sedes Rhodigii sub Archiepiscopo Ravennate. Interiit. Iustinopolis, Cavo d'Istria, Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi. Melius dicitur Capo d'Istria. Opitergium, Uderzo, olim Episcopalis, pro quo Ceneta. Palma, Palma la nuova, urbs recens et munitissima Foro-Iulii.
Parentium, Parenzo, Episcopalis Histriae sub Patriarcha Aquileiensi. † Patavium, Padova, Academia, et Episeopalis sub Patriarcha Aquileiensi. Piscaria, Peschiera, urbecula permunita agri Veronensis, ad lacum Benacum. Pola, sic vulgo, Episcopalis Histriae sub Patriarcha Aquileiensi. Tarvisium, Treviso, Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi. torcellum, Torcello, pro Altino, Episcopalis sub Patriarcha Veneto. Parva est et fere deserta. † Venetiae, Venetia, Patriarchalis, emporium, Res publica, et urbs prodigiosa. † Verona, sic vulgo, Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi. * Viceria, Vicenza, Episcopalis sub Patriarcha Aquileiensi. Utinum, Udine, sedes Patriarchae Aquileiensis, conventus iuridicus Carnorum. Interiêre etiam Altinum, et Heraclia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Veneti — may refer to:*Veneti (Gaul), a Celtic tribe who once lived in what is now Brittany, France *Adriatic Veneti, a bygone people of northeastern Italy who spoke an unclassified Indo European language *Vistula Veneti, a bygone people of north central… …   Wikipedia

  • Venĕti — Venĕti, 1) Volk im Lugdunensischen Gallien, im j. Vannes; durch Reichthum an Schiffen u. Kunde im Seewesen hatten sie das meiste Ansehen unter den gallischen Völkern, trieben starken Handel u. erhoben Zoll von allen das dortige Meer befahrenden… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Veneti — Veneti, wohl besser Venedi, Volk jenseits der Weichsel, von welchem Tacitus nicht weiß, ob er es zu den Germanen oder Sarmaten zählen soll, vielleicht so viel als Wenden. – V., Volk in Gallien, in Armorica, seefahrend u. handeltreibend; an sie… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Vèneti — m mn etn. pov. indoeuropski narod, bio je naseljen između Istre i rijeke Pada, u 2. st. pr. Kr. romaniziran …   Veliki rječnik hrvatskoga jezika

  • Veneti — Vèneti m mn DEFINICIJA etn. pov. indoeuropski narod, bio je naseljen između Istre i rijeke Pada, u 2. st. pr. Kr. romaniziran …   Hrvatski jezični portal

  • venéti — ím nedov. (ẹ í) 1. postajati vel: listi, rože venijo; cvetje je vse bolj venelo; zeleneti in veneti / v presuhi shrambi se sadje izsuši in začne veneti / koža veni in se guba 2. ekspr. izgubljati življenjsko moč: zaradi nesrečne ljubezni je… …   Slovar slovenskega knjižnega jezika

  • Veneti — noun plural Etymology: Latin Veneti Date: 1781 1. an ancient people in Gaul conquered by Julius Caesar in 56 B.C. 2. an ancient people in northeastern Italy allied politically to the Romans …   New Collegiate Dictionary

  • Veneti — /ven i tuy /, n.pl. 1. an ancient people of NE Italy absorbed by Rome after the Second Punic War. 2. an ancient Celtic people of Brittany, conquered by Julius Caesar, 56 B.C. Also, Venetes /ven i teez /. [ < L] * * * ▪ Celtic people       ancient …   Universalium

  • Veneti (Gaul) — [ Gaul in the 1st century BC, showing the relative positions of the Celtic tribes.] The Veneti were a seafaring Celtic people who lived in the Brittany peninsula (France), which in Roman times formed part of an area called Aremorica. They gave… …   Wikipedia

  • Veneti — Als Veneter werden verschiedene historische Völker bezeichnet: Veneter (Adria), ein Volk an der Nordküste der Adria (entweder Illyrer oder Italiker) Veneter (Kelten), ein Volksstamm nördlich der Loiremündung, der 56 v. Chr. von Julius Caesar… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”